- BETH-JAAZEK
- BETH-JAAZEKlocus apud Hebraeos dictus est, prope Templi atrium, in quo in fine Mensis cuiussibet Curia convocari olim solebat, ut audirentur idonei restes, quotquot de Lunae nascentis φάςει certum aliquid referrent. Quibus auditis, vel per πυρσοὺς seu faces in excelsis locis accensas, vel per nuntios undequaque missos, Curiae decretum significabatur usque ad loca, quae decem diertum itinere ab urbe distabant. Quamdiu enim Res publ. Iudaeorum sterit, illi non aliter Neomenias et festa sua constituerunt, quam iuxta Lunae φάσεις; ut itaque certius constaret de praeciso Festorum tempore magnâ curâ ad Lunae φάςιν venandam usi sunt; uti pluribus docet, Iudaeorum doctissimus Maimonides Tract. de Consec. Novilun.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.